Eg the following fragment does not get recognized automatically:
Quod ad me pertinet, desidiosus meo more, vix titulum
libris, quos te monente scripturus sum, imposui. Neque me
tamen ita desidiosum existimes, ut plane tempus inutiliter
conteram; immò nunquam utilius, sed in rebus quas ingenium tuum, altioribus occupatum, haud dubie contemnet,
et ex edito Scientiarum caelo despiciet: nempe in Picturâ,
Architecturâ militari, et praecipue sermone Belgico. In quo
quid profecerim, brevi visurus es: petam enim Middelburgum, si Deus sinat, quadragesimâ ineunte.